AUGA seu AUGE vel AUGEA

AUGA seu AUGE vel AUGEA
AUGA, seu AUGE, vel AUGEA
mater Telephi, quam Euripides dicit ab Aleo patre Arcadiae Rege (cum ab Hercule in monte Parthenio, corrupta deprehenderetur) in urna quadam cum Telepho filio impositam, mari demersam, Palladis providentiâ, ad Caici ostium delatam, et a Theuthrante exceptam fuisle, quam ille in uxorem duxit, Telephumque pro filio educavit, regnique successorem instituit. Strabo l. 13. Diodor. Sic. l. 4. paulo aliter narrat hanc Historiam: Auge (inquit) mater Telephi fuit ex Hercule, quae, a patre gravida deprehensa, nauclero cuidam tradita est submergenda. Sed, antequam ad mare perveniret, urgente tempore partûs, Telephum peperit, quem inter virgulta abdidit; qui postea inventus a pastoribus, Corytho Regi datus est et Telephi nomine appellatus, quod a pastoribus inventus esset pendens ab uberibus τινὸς ἐλάφου. Auge vero a mercatoribus, qui illam a nauclero dono acceperant, in Cariam ad Teuthrantem Regem delata est, ubi postea a Telepho filio fuit agnita.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”